[236] EPISTOLA XXXVI.

OTTONI GRYNRADIO.

Viro Nobilissimo;

Libellum de Politiae Mosis observatione, Vir nobilissime, credo ad manus tuas his nundinis perlatum esse. Eum tibi, & bonis omnibus gratu esse cupio & utilem toti Ecclesiae DEI. Ad illustrissimum quoque Principem, si dignum judicaveris Bibliotheca ipsius, mandavi mitti. Sed hoc totum permisi judicio tuo quem & divinae veritatis esse novi observantissimum & amantem mei. Nunc alia caussa agitur apud te, Vir nobilissime, quam mea (nam me in rebus meis apud quosvis novisti esse pudentissimum) sed Ecclesiae DEI, cujus te semper vidi & scio amantissimum. Non es nescius Ecclesiam ultrajectinam variis procellis fuisse jamdiu agitatam, impellentibus partium diversarum ventis. Penes quos culpa sit nec possum nec libet inquirere; nam etiam in rebus hujusmodi utrinque peccatur plurimum ; & nemo est, qui factum suum apud se non probat ipse, atque apud alios probari velit. Amnestiam volo, cujus fundamenta superiore anno fuerunt jacta. Unum desideratur adhuc, ut unus aut alter bonus & pius DEI servus adhibeatur Ecclesiae hujus procurationi, cujus viri opera ferruminari atque contineri membra ipsius possint. Hoc ab Ecclesiis propinquis non potest obtineri; tum quia nulla est, quae se ferat diu privari bono suo, tum quia multorum animi videntur partibus traducti fuisse, aut certe in opinione sunt. Haec autem res quantopere commoditati unionis stabiliendae adversetur, vides pro tua sapientia. Qua propter accurritur ad vos, & duo homines petuntur e Palatinatu vestro, quorum unus Francotaliae, alter Erlebaci habitat. Interea Magistratus certos articulos mandavit per provisionem, ne quid pacem interturbaret anno superiore caeptam. Ostendi quid in eis desiderent multi; Magistratum spes est, justo Ministrorum numero constituto, non ita fore morosum, quin res in melius mutari possint. Haec res, ne ii, qui vocantur se circumduci putent, ipsis est exposita, non ut deterreantur, sed magis ut praemoneantur adversus eorum dicta, qui forte hoc opus cuperent evertere. Quantum sit negotium hoc non ignoras, quantum ad hujus urbis & Ecclesiae, quantum ad Foederatarum Provinciarum commodum, quantum ad Ecclesiarum omnium aedificationem faciat, quibus gravis certe plaga scandalo antecedente fuit imposita. Te itaque rogo, Vir nobilissime, & amplissimum totum Senatum Ecclesiasticum, ut in hac caussa opitulari huic loco studeatis diligentissime; impedimenta, si qua sunt, amoveatis, & eos ipsos, qui vocantur ad capescendam hanc provinciam in Domino incitetis. Impudentiorem me facit ea, quam video, necessitas, vos liberaliores ad bene faciendum huic Ecclesiae efficiet (confido) illa charitas, qua omnes in CHRISTO constringimur. Ego tibi, Vir nobilissime, omnia officia mea spondeo deferoque in DOMINO; qui tibi, Vir nobilissime, consiliisque tuis sanctis & actionibus oro benedicat quam prolixissime. Ultrajecto, die Sabbathi, XX. Aprilis MDXCIV.

Tuus studiosissimus

FR. IUNIUS.